monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 5
CORNELI HISPANI. Melioris condicionis sunt vitiatae quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat, redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. 'Quid? ille' inquit 'filiam meam virginem alteri servavit? ' Nunc maritus est qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. Propositum est edictum, quod ne ferremus, fugimus. Nihil per totum publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil dis hominibusque minus ferendum; itaque tyrannus post hoc occisus est. (Invita) desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.